Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 6 †
Datierung: <747 03 12>
Non incognitum esse reor pluribus, qualiter Carlomannus vir illustris, qui in regno Francorum simul cum germano suo Pipino dominatur, Iocum in Boconia silva aptum ad monasterium construendum nobis concessit et perpetualiter servis dei condonavit. Ideo placuit nobis, ut eundem locum, qualiter certis terminis consistit, adnotemus et idoneis testibus, qui in predicti principis traditione et vestitione ipsius loci affuerunt, subter firmemus. Est ergo terminus aecclesiae et monasterii sancti salvatoris, quod situm est in littore fluminis Fuldae, primum in orientali plaga fons rivi, qui vocatur Crumbenbach; et sic vadit per illum rivum usque quo intrat in australem Hunam; inde transit in collem Leohunhovg qui a quibusdam dicitur Cuffiso, et sic vadit usque ad introitum Uhtinabacches in alteram Hunam; inde transit in caput rivi, qui vocatur Rodenbach, inde in caput Wolfesbaches et sic in rivum eius usque quo intrat in Biberaha et per litus illius deorsum usque in ostia Larbrunnen; inde vadit ad locum, ubi alter Crumbenbach intrat in Treisbach, et sic sursum per rivum Crumbenbaches usque in caput eius; inde transit in summitatem Rosberges et sic per siccum torrentem iterum vadit in Hunam et deorsum per litus eius usque in ostia Marcbaches, inde sursum per rivum illum usque in caput eius, inde in caput Berolfesbaches; inde vadit ad locum, ubi flumen Lutire intrat Fuldam, et sic sursum per litus Lutirae usque in ostia Biunbaches et per rivum eius sursum usque in caput eius, inde trans viam, que dicitur Antsanvia, usque in viam, quae vocatur Ortheswehc; inde vadit in volutabrum, quod est in monte, qui dicitur Himelesberch; inde transit in caput rivi, qui vocatur Schalkesbah, et sic per litus eius usque quo intrat in Fliedena, inde deorsum usque ad ostia Scamunfuldae et ab ostio eius sursum usque quo ipsum flumen dividitur in freta; inde transit inter media freta, quae nascuntur de flumine Fulda, et sic vadit in caput rivi, qui dicitur Sudromilbach; inde pergit ad caput supradicti fontis Crummenbaches. Sic enim iste locus traditus est a Pippino cum his terminis circumscriptus deo et salvatori nostro et a predicto principe Carlomanno, ut sit commendatus idem locus et utilis salvatori nostro usque in finem seculi ad congregandos et nutriendos servos eius absque ulla impedicione vel usurpatione aliorum. Signum Bonifacii archiepiscopi, qui hanc cartam noticiae omnium conscribi iussit †. signum Burchardi episcopi †. signum Stvrmii abbatis †. signum Megenhelmi presbiteri †. signum Folcheramni presbiteri †. signum Megengoti presbiteri †. signum Throandi prefecti †. signum Liutfridi prefecti †. signum Runtulfi prefecti †. Anno dominicae incarnationis septingentesimo XLmo VIIo, | principatus vero nobilium virorum Karlmanni et Pipini fratris eius anno VIo, mense martio, XIIo die scripta est hec notionis karta in Fuldensi monasterio primum a Megenhelmo presbitero iussione et permissione divina.

