Notum sit omnibus Christi fidelibus. Qualiter secundo Wolfger episcopus et Ratgarius abbas cum clericis cuis et populis conuentum fecerunt in loco qui dicitur, Rezzibach cum nuntiis gloriosissimi imperatoris Ludowici. Ut pristina discordia que suadente diabolo inter eos versabatur. Ad veram concordiam et caritatem converteretur. Quod ita deo propicio fecerunt. Dedit igitur Wolfgerus episcopus cum consilio fratrum suorum suprascripto abbati sicut ei uisum fuerat de decimatione sua. Sicut ipse abbas cum fratribus suis ab eo postulavit. In primis ad ecclesiam que est constructa in villa vocata Mechimunil. Ipsam villam et alias duas. Quarum vocabula sunt. Ruchesheim. Et Wargesowe. Ad Elrebach eandem villam ubi ecclesia est. Ad monasterium quo vocatur Holzkircha. Et villas quinque cum ipso monasterio. Et hec nomina earum. Nuwenbrunno. Helbingestat. Gundichenhusun. Et in Aldereheim. Ipsius abbatis servi. Similiter ad Stetin. Ipsius servi. In villa que dicitur Munrichestat. Quod constat ex suis propriis aratris. Acceptis servorum suorum bonis. Simili modo in villa vocata Romulde ad Bunaha ubi ecclesia edificata est. Similiter ad Tulba ubi nova ecclesia ordinata est. Ad monasterium quod dicitur Ratesdorf. Cum ipso monasterio. VII. villas. Et hec vocabula earum. Due Taftaha. Treisfelt. Grunzenbach. Geismare. Borsaha. In villa quae vocatur Soresdorf. Ipsius abbatis servi. Similiter ad Kincihe. Ipsius servi. Ad cella, que vocatur Hunifelt et cum eadem cella. VI. villas et hec vocabula earum. Rosbach tria Haselaha. Huniham. Ad Sundheim ubi ecclesia constructa est. Ad Fleidene. Servi eius. Similiter ad Kinciche servi eius. Lutra. Arnebrunno. Breitenbach. Ad Rore servi eius. Dietericheshusun. Frisenhusen. Hemmingeshusen et Treisbach. Necnon et in omnibus villis et biuangis et novalibus que capta et possessa sunt. Ex his duabus forestis quas Pippinus et Karolus sancto Bonifatio et Sturmi abbati ad manus tradiderunt. Hoc est Bramvirst. Salzvorst et per totam Bochoniam. Illud quoque conplacuit firmirterque sancitum est. Quatinus omnibus in locis ad sanctum Bonifacium intra parrochiam suam pertinentibus. De curtibus. De ecclesiis. De territoriis. De novalibus vel villis. De clericorum et ministrorum prediis et beneficiis. De lidis. Triduanis. Liberis. Colonis. Sclavis et quicquid huiusmodi est. Absque omni contradictione abbati decime ab apostolocis pontificibus concesse et ab imperatoribus et ab antiquis regibus confirmate permaneant. Nec episcopus vel ipsius clerici ullam in his exigendi exerceant ulterius potestatem. Preterea confirmatum est. Ut si a successoribus utriusque sopite discordie aliquid emerserit. ad audientiam imperatoris illo tempore monarchiam gubernantis deferatur. quo mediante terminetur. Predicte conventioni interfuerunt Meginboldus et Truandus legati Ludewici imperatoris gloriosissimi missi a latere ipsius. qui vicaria potestate eiusdem predictam conventionem tam ipsi quam predicti episcopus et abbas eaudem conventionem confirmaverunt et confirmatam ad presentiam eiusdem Ludewici piisimi imperatoris ipsis presentibus detulerunt. Ego vero Ludewicus Romanorum imperator et semper augustus petentibus utrisque predicto episcopo et abbate ex consensu et voluntate principum imperii hanc conventionem ratam haberi decrevi. et ut in posterum sine controversia permaneat. Sigillo anuli nostri confirmavi Signum domni Ludewici (M) pii et invictissimi imperatoris Romanorum. Signum Egilolfi. ꝉ. Signum Alberici. ꝉ. Signum Orentili. ꝉ. Signum Otperti. ꝉ. Signum Gerlahi. ꝉ. Signum Rutfridi. ꝉ. Signum Hunberti. ꝉ. Signum Alberici. ꝉ. Signum Meginboldi. ꝉ. Signum Truandi. ꝉ. Data VI. non. Mai. anno deo procipio. III°. imperii domini Ludewici imperatoris. Actum Aquisgrani in palatio regio. (S.)
Conventio inter Wolfgerum episcopum et Ratgarium abbatem confirmata a Ludowici imperatore.