Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex diplomaticus Fuldensis (Ed. Dronke) Nr. 126

None

Kartula traditionis Theotrici.

In dei nomine. Licet sint parva et exigus, quae pro meis inmensis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Theotricus inspirante dei gratia sana mente devotaque voluntate dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in pago Grapfelde in silva Bochonis prope ripam fluminis Fuldae, ubi vir venerabilis Paugolfus abbas turbae monachorum pius praeest pater, dimidiam meam paternalem hereditatem et duas partes de meo elaboratu in loco, qui dicitur Lantfrideshus, prope ripam fluminia Fuldae, id est terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Nandger, Theotunih, Prunhilt cum omni eorum supellectili et sumptu, ita ut a die praesente omnia illa in meam elimosinam in vestrum transeant dominium, ut firmissimam in omnibus habeatis potestatem facere de illa re, quicquid vobis placuerit, nullo quod absit contradicente. Actum in monasterio Fulda die VII. februarii. Ego Asger feci.