Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1343

Bischof Gottschalk tauscht von den Freien Piligrim und Kuntpert Besitz zu Luigenkam gegen anderen zu Abberg.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET PILIGRIMI UNÂQUE KUNTPERTI.

Noverint omnes Christi fideles, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum Gotescalchum et inter quosdam liberos homines Piligrimum et Kuntpertum confratres quandam commutationem facere quam et fecerunt Tradiderunt quidem ipsi predicti confratres quicquid proprietatis habuerunt in loco Livbuncheim dicto curtifera II ac cultae terrae et incultae necnon pratorum iugera CXXX in manus pretitulati episcopi G(otescalchi) et eius ad vocati Ŏ(dalscalchi) ad servicium sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero iam nominatus episcopus cum manu advocati sui Ŏdalscalchi) retradidit eisdem confratribus in loco Habohperch dicto cultae et incultae pratorumque requalem mensuram sibi habendum dandum vendendum posteris suis relinquendum seu quodlibet faciendum exinde Testes Adalpero comes. Erchanger. Erchanpolt. Eginolf et ceteri.