Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1332

Bischof Gottschalk tauscht von dem Kleriker Magnus Besitz zu Sünzhausen und an der Moosach gegen das gleiche Mass zu Gartelshausen.
Datierung: 994-1005

COMMITTATIO INTER GOTESOALCHUM FRISINGENSIS AECCLESIAE EPISCOPUM ET QUENDAM EIUSDEM AECCLESIAE CLERICUM MAGNUS NOMINATUM.

Notum esse volumus omnibus Christi cultoribus, qualiter placuit inter venerabilem Gotescalchum Frisingensis aecclesiae episcopum et quendam aecclesiae eiusdem clericum Magnus vocatum commutationem inter se quandam agere sicut fecerunt Tradidit namque predictus clericus per manum advocati sui Erchanperti quicquid proprietatis habuit in loco Sindioshusa curtiferum unum iugus dimidium arabilis terrae iugera XXII pratorum et silvulae iugus I et dimidium et circa fluvium Mosaha pratorum iugera VI in manum episcopi et advocati sui Helmpreht nominati ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani aeternaliter existendum Econtra vero pretitulatus episcopus cum manu advocati sui Helmperti eidem clerico cum consilio fìdelium suorurn aequalem mensuram in loco Gartuneshusa in proprium sibi habendum seu quicquid exinde faciendum libuerit retradidit Testes Alprih. Reganpreht. Pezili. Gotahalm. Ruodpreht. Ilisunc. Wisili. Engilvuan. Riheri. Dietpreht. Hitto. Liutpolt. Vuolfolt. Item Liutpolt. Ŏdalscalh.