Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1318

Bischof Gottschalk tauscht von dem Freigelassenen Aripo Besitz zu Güntersdorf und Dellnhausen gegen das gleiche Mass zu Haselbach.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO GOTESCALCHI EPISCOPI ET CUIUSDAM LIBERTI ARIPO NOMINATI.

Noverint omnes Christi fideles presentes scilicet atque futuri, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Kotescalchum episcopum et quendam libertum Aripo dictum quoddam coneambium facere quod et fecerunt Tradidit namque idem libertus iam dictus talem proprietatem qualem habuit in locis Kuntheresdorf et Tellenhusa vel arabilis terrie iugera XLII et pratorum iugera VI et tertiam partem iugeris curtiferum etiam I cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure legitimeque ad eadem loca pertinentibus in manus pretitulati episcopi et eius advocati Ŏdalschalh vocitati ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra predictus antistes et eius iam nominatus advocatus cum consensu consilioque omnium sui fidelium clericorum scilicet totiusque familiae ac etiam militum suorum eidem pretitulato liberto in loco Hasalpah nuncupato aequalem mensuram in proprium habendum et uxori posterisque eius relinquendum seu quicquid exinde libuerit faciendum retradidit Testes Sigipolt. Isangrim. Chadalhoh. Walto. Diethoh. Riheri. Dietpreht. Eccho. Liutpolt. Sinzo. Ŏgo. Eparheri. Hunolt. Kerhoh. Rihker. Helmuni. Isanpreht. Pero. Liutheri. Sinzo.