Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1316

Priester Ratold übergibt seinen Besitz zu Zölling.
Datierung: 994-997

ITEM TRADITIO EIUSDEM RATOLDI.

In nomine summae divinitatis Ego Ratoldus presbiter indignus atque ecclesiae Frisingensis aedituus omnibus Christi cultoribus notum esse cupio, qualiter ob spem aeternae hereditatis pro meae parvitatis portione ad tabernaculum dei quaedam de rebus meis offerre studui atque exinde pro remedio animae mere laudes divinas amplificare omni intentione proposui Tradidi enim per manum advocati necnon germani mei Dietrici in urbe Frisinga cum consilio domini mei Gotescalchi eiusdem loci spectatissimi episcopi fideliumque suorum nobilium scilicet atque ignobilium personarum presentibus etiam quam plurimis consulentibusque consanguineis meis quicquid proprietatis iure legitimo habui et possedi in villa Zollinga nuncupata, id est omne quod acquisivi et accepi de quadam femina nobili Liutuuih dieta ac si quid cum predio meo temporibus Abrahae felicis memoriae episcopi ab eo in proprium ibi commutavi, illud vero totum atque integrum ut supra iam assignatum est tradidi statimque vesti vi in altare sancti Benedicti ea videlicet ratione ut post vitae mae terminum presbiter Andricus eidem altari fideliter iam deserviens universum quicquid illud est totamque rerum earundem ususcapionem adusque vitae suae etiam excessum firmiter teneat et absque omnium contradictione possideat. Post obitum igitur presbiteri pretitulati placuit duos agnatos meos quorum alter Jacob, alter Tagini cognominatur eidem substituere traditioni illa quippe lege, ut alter e duobus Jacob consanguinitatis quoque iure inibi propinquior id ipsum totum haberet, quando ad presbiterii dignitatem perveniret, si eiusdem loci episcopo deservire atque in fratrum congregatione regulae canonicae obedire necnon altaris eiusdem ministerium in curam propriam suscipere voluisset. Eandem quoque rationem Taginino per omnia observandam post istum sive eum supervixerit sive prescriptis obtemperare nolentem preoccupaverit, definivi. Quod - si tali condicioni satisfacere ambo recusaverint, in episcopi fratrumque sit arbitrio, ut de fratribus unum eligant cui episcopus cum ipsorum consilio curam altaris cum predictis rebus commendet. Ac ne hoc temere ab aliquo posset dissolvi, hanc cartam exinde conscribi feci testesque per aures ut moris est tractos subsignari. Quorum sunt nomina Ŏdalscalh comes. Tagini. Item Ŏdalscalh. Pezili. Aripo. Arnis. Ŏdalrih. Dietrih.