Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1309

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Diothoh Besitz zu Freising gegen anderen zu Mösbuch.
Datierung: -

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET DIOTHOCHI HUIUS SERVI ECCLESIAE.

Noverint omnes fideles Christi presentes scilicet et futuri, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham aecclesiae Frigisingensis episcopum et quendam eiusdem aecclesiae servum nomine Diothohum quandam facere commutationem sicut et fecerunt Tradidit idem namque supradictus Diothohus talem proprietatem qualem avus suus Herilo nomine regio dono accepit in propriumque possedit in loco Miterinfriginga, id est curtiferum I et arabilis terrae iugera LXV silvae iugera XVII pratis iugera XII in manus eiusdem venerabilis episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra in recompensatione eiusdem commutationis prefatus episcopus et advocatus eius aequam mensuram in loco Mezinazpȏh eidem Diothoho retradiderunt nullo contradicente perpetualiter possidendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes Ŏdalrich. Jacob. Cumpo. Dietrih. Erchanger. Reginhalm. Isangrim. Reginhart et ceteri.