Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1307

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Isangrim Liegenschaften zu Kaidach gegen andere zu Haindlfing.
Datierung: 981-994

COMMUTATIO ISANGRIMI HUIUS AECCLESIAE SERVI ET ABRAHAE EPISCOPI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam eiusdem aecclesiae servum nomine Isangrimum quoddam concambium perpetrare ut perpetraverunt Tradidit namque idem prefatus servus aecclesiae in manus pretitulati episcopi et advocati sui Ŏdalscalhi ad Geinum in palude curtiferum I arabilis terrae iugera XLIIII et dimidium Econtra vero episcopus cum consensu et consilio nobilium et ignobilium personarum de rebus aecclesiae cum manu eiusdem advocati in loco Heidolfinga curtiferum unum arabilis terrae iugera XLIIII eidem Isangrimo, ne a quoquam dissolvi valeat, firmiter redonavit Isti sunt testes Jacob. Dietrih. Ŏgo. Gisalolt. Vuezil. Timo. Gotescalch. Ezzo. Asmar. Reginhart et alii multi.