Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1305

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Wicco Liegenschaften zu Breitenbach gegen andere zu Jaibing,
Datierung: 981-944

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET VUICCONIS NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter Abraham Frigisingensis episcopum aecclesiae et quendam nobilem virum nomine Wicco quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir in manum episcopi et advocati sui Ŏdalscalhi ad Preitinpah hobam I legalem, id est in unaqueque aratura iugera XV et desuper iugera XXIIII pratorum LIIII cum curtifero aedifìcato et communionem in silva sicut mos est illorum civium Econtra vero prefatus episcopus cum manu ante nominati advocati eidem nobili viro ad Jacopingun hobam I, id est in tribus plagis iugera XV cum curtifero aedificato cum exitibus pratorum iugera XXIIII cum silvis perpetualiter existendum Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos Baioariorum per aures tracti Erchanger. Diotrih. Ŏdalscalh. Rihheri. Pernhart. Perohtolt. Helfrih. Altuom. Starachant et alii.