Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1303

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Kleriker Ruotpert einen Hof zu Reichersdorf gegen einen anderen zu Föhring.
Datierung: 981-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET RUOTPERTI ILLIUS PROPRII CLERICI.

Noverint omnes Christi fideles tam presentes quam futuri, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham antistitem et eius proprium clericum nomine Ruotpertum quandam commutationem facere quam et fecerunt Tradidit namque îdem Ruotpertus cum manu advocati sui Ŏdalscalhi curtiferum I in loco Richunesdorf dicto quod ipsi quondam Asmar prepositus dedit in proprium in manus supranominati episcopi eiusque advocati Ŏdalscalchi ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetim existendum Econtra vero episcopus cum manu iam dicti sui advocati aequalem mensuram, id est curtiferum I in loco Veringa nuncupato in manum eiusdem Ruotperti eiusdem advocati retradidit eo rationis tenore, ut îdem Ruotpertus illud curtiferum potestative haberet et quicquid sibi inde libitum fieret libere faceret Testes nobiles Dietrich. Zacco. Pezili. Diethoh. Waschmot. De familia: Asmar. Liutpolt. Reginhalm. Willihalm. Wenilo et alii.