Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1298

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Altuom Liegenschaften zu Hohen(Ap)percha und Unfreie gegen eine Kirche mit Zehnt zu Dettendorf.
Datierung: 981-994

COMMUTATIO lNTER ABRAHAM EPISCOPUM ET ALTUOMUN NOBILEM VIRUM.

Agnoscat omnium industria, qualiter placuit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Altuom quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Tradidaet igitur predictus nobilis vir in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad Perachach inter arabilem terram et inter silvam atque inter prata hobam I et mancipia III Guntheri, Liupheri, Engildrud Econtra vero accepit ab his in loco qui dicitur Totindorf aecclesiam I decimatam et omnem quicquid ad eandem pertinet et mancipia VIIII Wolfker, Rathilt, Wisagart, Willimar, Diotheri, Stáracholf, Rihpreht, Trasamunt, Ellinrat. Isti sunt testes Animunt. Ebarhart. Guntpreht. Crumpreht. Diothoch. Erimpreht. Gerhart et alii.