Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Erampert Grundbesitz zu Moosham gegen anderen zu Norlaching.
Datierung: 981-994
In Christi nomine Placuit atque convenit inter venerandum episcopum et quendam nobilem virum nomine Erampertum quoddam concambium facere cum consilioque suorum fidelium peractum est Tradidit namque antedictus nobilis vir E(rampertus) in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad Mosahêm aecclesiae isti perenniter existendum hobas II nobilis viri et iugera XVIIII inter cultum et incultum cum adquisitis et inquisitis cum exitu et reditu Econtra vero in recompensatione commutationis episcopus et advocatus eius Ŏ(dalscalch) equa mensura reddiderunt eidem nobili viro E(ramperto) ad Nordlohingun cum aedificiis ipsius loci tantundem proprietatis detinendum absque ullis contradictionibus hominum. Testes Perahtold. Penno. Otker. Guotti. Pezili et alii.