Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1294

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Rihpald Liegenschaften zu Sillertshausen und Badendorf gegen andere zu Roggendorf.
Datierung: 981-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET ILLIUS SERVI NOMINE RICHPALDI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam proprium servum sanctae Mariae sanctique Corbiniani nomine Rihpaldum quoddam concambium agere quod et patrarunt Tradidit namque idem vir in manus Abrahae et advocati sui Ŏdalscalchi curtiferum I et XLII iugera arabilis terrae silvae X iugera in locis qui vocantur Cieleshusun et Patindoraf ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra episcopus incomparabilis iam dictus per manus eiusdem advocati pretitulati cum consensu et consilio omnium suorum tunc astantium nobilium et ignobilium in loco qui dicitur Rupandoraf tantundem restituit ea via, ut ipse, quousque eum fata vitam spirare sinant, haberet eiusque posteri nullo contradicente certi heredes sient futuri Isti sunt testes nobiles viri Ŏgo. Ŏdalrih. Piligrim. Dietrih et alii. De familia: Rihheri. Diethoh. Dietpreht.