Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1251

Bischof Abraham tauscht von dem Freigelassenen Ŏdalpert Liegenschaften zu „Suindaha" und Gross(Klein)helfendorf gegen andere zu Hönning.
Datierung: Um 977

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET ŎDALPERTI LIBERI HOMINIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum Abraham et quendam libertum nomine Ŏdalpertum quoddam concambium facere sicut et fecerunt. Tradidit namque idem vir predictus in loco qui dicitur Suindaha terrae arabilis hobas II nobiles et XXVI iugera pratorum XXXVII iugera et duo molendina loca et in silva ad Helfandorf porcorum saginationem ac focaria ligna incidenda libere absque vectigalibus in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalhi ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perenniter existendum. Econtra quidem episcopus et advocatus eius iam dictus in loco qui vocatur Heninga terrae arabilis et pratorum cum silva aequalem mensuram supradictae cultae terrae et pratis retradidit et insuper pro recompensatione duum molendinorum locorum et utilitate saginationis porcorum et commoditate incisionis lignorum absque vectigale quae hȋc locorum desunt silvae iugera XX plus donavit cum viis et inviis exitibus et reditibus fontibus quaesitis et inquirendis omnibusque appenditiis et pertinentiis ea gratia, ut ipse posterique eius aevis suis temporibus potestative tenerent Huius rei testes sunt Dietrich. Gotescalh. Etih. Reginpreht. Anzo. Penno. Gumpo. Einhart. De familia: Reginhart. Reginhalm. Rihheri. Isangrim et alii.