Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1247

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Gozhalm, gegen Besitz zu Johann(Jacob)rettenbach Hofstätt, Reichenkirchen solchen zu Maltein in Kärnten.
Datierung: 972-976

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET GOZHALMI NOBILIS VIRI.

Consultum namque et iustum videtur, ut quicquid aecclesiasticis vel secularibus negociis agitur ordine litterarum ac stabilitate veracium testium ita ligetur et firmetur, ne in posterum ab ullo possit dissolvi vel corrumpi Quapropter omnes aecclesiae fideles noverint, quomodo complacuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aeecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Gozhalmum quandam facere commutationem sicut et fecerunt Tradidit namque idem prefatus episcopus cum manu sui advocati Paponis prefato nobili viro ad Rotinpah arabilis terrae hobas III et iugera XIII ac prata omnia in eodem loco constituta et aecclesiam I decimatam ad Hohsteten necnon ad Rihhinchirihhun tertiam partem decimae in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Econtra vero idem Gozhalmus in recompensatione eiusdem commutationis in manus episcopi et advocati predicti retradidit aequam mensuram arabilis terrae atque pratorum in loco Malontina dicto; insuper etiam dedit hobam I et molinas III et quod ibi plus habere visus fuit de pratis et de silvis ac cum omnibus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus pro aecclesia supradicta et pro tertia parte decimae prefatae quas de manu episcopi et sui advocati accepit. Isti sunt testes eiusdem commutationis Ŏdalrich. Dietrich. Anno. Ruodolf. Kotascalch. Timo et ceteri.