Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1239

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien Wicpold Morgen zu Ober(Unter)umbach (?) gegen das gleiche Mass zu Giesing.
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM WICPOLDI CUM ABRAHAM EPISCOPO.

Placuit ac convenit inter illustrem Abraham episcopum Wicpoldumque eius servum quadam commutationem facere ut et feceunt Primum ego Wicpoldus XXII iugera ad Ompach predicto domno meo per manus sui advocati Paponis tradidi ea lege, ut aequali mensura mihi restituerentur ad Kisingun cum curtiferis Quod concambium ut utrique nostrum placuit actum est. Huius rei testes VI nobiles viri sunt: Orendil. Erchanpold. Ratold. Jagob. Ratkis. Sitili. Isti sunt servi eiusdem rei testes Orendil. Aripo et filius eius Sintiruezȋlo. Adalpero. Heripolt. Erphuni.