Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1226

Die Edle Guntpirich übergibt zu Gunsten ihrer unfreien Nachkommenschaft 2 Hufen und 5 Unfreie zu Ramelsbach.
Datierung: 972-976

COMPLACITATIO ABRAHAE ET GUNTPIRCH.

a) Noverint omnes Christi fideles, qualiter convenit inter venerabilem Abraham Frisingensis aecclesie episcopum et eius advocatum et inter nobilem mulierem Guntpirich dictam nuptam ad quondam famulum sanctae Mariae sanctique Corbiniani Sindonem dictum quandam complatitationem facere sic et fecerunt Tradidit itaque eadem nobilis mulier in loco Ramaspach dicto hobas II et mancipia V ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani his verbis, ut omnes suae posteritates viri, si essent beneficiati, pontificali servicio servirent episcopo mulieres perpetualiter absque omni servili condicione dimitterentur Dimisit itaque supranominatus episcopus cum manu advocati sui Sigihardi et cum consilio clericorum laicorum nobilium et ignobilium omnes mulieres quae procreantur stirpe prescriptae Gunpirich, ut perpetualiter essent absque omni servili famulatu Isti sunt testes per aures tracti Ŏgo. Dietrich. Kotescalh. Jagob. Etzo. De familia: Pero. Item Pero. Aripo. Richeri. Marcuuart.