Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1219

Bischof Abraham tauscht von dem Freien Aron Liegenschaften zu Schmiedhausen gegen das gleiche Mass zu Rimbach.
Datierung: 972-976

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET AARON.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et liberum virum nomine Aron quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem prenominatus Aron ad Smidahusun curtiferam I in mensura iugeri et dimidii et arabilis terre hobam I servilem pratorum iugera II et sillvulae quicquid ibi habuit cum omnibus rebus iuste legi[ti]meque ad illam hobam pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero prenominatus episcopus et advocatus eius cum consilio suorum fidelium in eadem recompensatione tradiderunt eidem prescripto Aroni ad Rinchpah in omnibus aequali mensura eo scilicet tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes eiusdem commutationis Anno. Kotascalh. Dietrih. Jacob. Papo. Adalhoh. Kundhart. Ediram.