Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1187

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Hûc eine Hufe 16 Morgen zu Wiedenzhausen gegen dasselbe Mass zu Hohenkammer.
Datierung: 957-972

AB(RAHAM) ET HUGONIS.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Hûc quandamcommutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus eidem nobili viro de rebus aecclesiae unȃ cum advocato suo Papone in loco ad Uvinimunteshusa hobam I iugera XVI Econtra vero in recompensatione eiusdem rei dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo in loco Chamara nominato tantundem in mensura vera et recta. Et ut haec commutatio firma stabilisque permaneat, isti sunt testes per aures tracti Aripo comes. Jacob. Erchanger. Dietrih. Ŏdalrih. Vuolfolt. Vuolamunt. Ediram. Eparuni. Anno. Sigipold. Ruodpreht. Rihram. Sarilo. Eparhart. Iramfrid. Morhart. Atto.