Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1155

Bischof Abraham bestätigt einen Tausch von Unfreien zwischen Bischof Lambert und dem Diakon Ratolt.
Datierung: Nach 957

COMPLACITATIO ABRAHAE ET RATOLDI.

Noverit igitur cunctorum Christi fidelium industria, qualiter Lantbertus episcopus et Ratoldus nobilis diaconus unam mancipiorum complatitationem inter se fecerunt neglecta eorundem presentatione quam denuo successor eius Abraham venerabilis episcopus cum consilio suorum fidelium clericorum atque laicorum renovavit et cum testibus confirmavit Dedit itaque idem prefatus diaconus cum manu sui advocati Ratoldi sua propria ac hereditaria mancipia sic nominata: Starahholf, Adalmunt, Rihker, Hiltiperht, Altagund, Heripurch, Diethilt in manus predicti episcopi et advocati sui Paponis ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi existenda. Econtra vero in recompensatione eiusdem complacitationis idem prescriptus laudabilis episcopus una cum manu advocati sui Paponis de mancipiis prefatae dei aecclesiae ista mancipia sic nominata: Diotmar, Liutrât, Perefrid, Sigihart, Perehkoz, Alprih, Reginolt, Ratpurch, Hiltipurch, Comihilt, Liutson, Irmanhilt, Tagani, Irmangund, Adalsuind, Perehkund, Diotpurch, Adalsuind, Peresuind eidem iam prenominato diacono usque in finem vitae suae potestativa manu tradidit habenda ea videlicet complacitatione et tenore, ut si pater eius Ratolt illum supervixisset, ipse omnia haec mancipia usque ad exitum vitae suae firmiter habeat; post obitum vero amborum cuncta mancipia data et accepta sine obstaculo ullius personae ad predictam dei aecclesiam cum partu suo perpetualiter existenda redeant Isti sunt testes eiusdem complacitationis sicut mos est per aurem attracti Ŏdalrih. Anno. Reginloh. Jagob. Dietrih. Poppo. Egilolf. Uuillipato. Erchanperht. Liutpold. Aribo. Sigipold. Etih. Kotapold. Diotloh. Kerolt. Ûogo. Item Reginloh. Isanparto. Helmperht. Sigili.