Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1119

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Liutprant gegen Liegenschaften zu „Geinga" solche zu Ober(Nieder)ding und Eitting.
Datierung: 948
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE LIUTPRANT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Liutprant quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit igitur predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro prefato ex parte pertinentis loci ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris Christi qui dicitur Geinga in proprietatem habendum iugera XXXVII et dimidium cum manu advocati sui Ratoldi et cum consensu presentis familiae Econtra in recompensatione illa tradidit pretitulatus nobilis vir prenominato laudabili episcopo et in manus advocati sui Ratoldi ad aecclesiam beatae Mariae sanctique Corbiniani qualem proprietatem habuit in loco qui dicitur Dienga I curtem I cum edificiis et iugera XXVI et dimidium pratisque I iugera VIII cum pascuis viis et inviis quaesitis et inquirendis communionem in silvis et saginationem porcorum et fontium cum exitibus et reditibus singulariter etiam communionem in marchis de loco Vtinga dicto usque ad Urinleo foenum secandum et pascua habenda. Unde-temporibus ( =1064) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Actum in Frigisinga anno incarnationis domini DCCCCXLVIII indictione VI anno X regis Ottonis sub duce Perahtoldo et comite Adalperto. Ego Adallioz conscripsi et notavi diem Jovis Isti sunt testes Engildio. Adalhoh. Isanhart. Engilpreht. Adalfrid. Managolt. Diotpolt. Reginpreht. Heimpreht. Jagob. Kepahart. Dietrih. Sarhilo. Kerhoh.