Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 910

Der Priester Erchanheri übergibt Besitz zu Percha gegen Lehen ebenda.
Datierung: 871 08 20
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ERCHANHARII PRESBITERI AD PEREHCHAH.

In dei nomine omnipotentis Notitia, qualiter quidam presbiter nomine Erchanheri tradidit illam partem quam sibi propinquus eius beatae memorie Rumolt presbiter dedit in proprietatem et aliam partem quae de fratribus suis ad eum iure paterno pertinebat ad domum sanctae Mariae. Et e contrario eundem supradictum locum ad Perechah a venerabili Annone episcopo suscepit in beneficium sibi utendum tali ratione, quod annuatim inde solvat de grano modios XX de farina modios II friskingas II aucam I pullos II cavallum I ad pastum Actum est ad Frigisingas XIII. kal. sept anno incarnationis domini DCCCLXXI. indictione IIII. Isti sunt testes Uuicperht. Adalo. Ratkis. Ratolf. Erchanrat. Meginperht. Helidolf. Uuitarp. Uuolfleoz. Lantheri. Pietto. Reginperht. Hugi.