Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 902

Isanolt mit Verwandten übergibt eine Hube zu Mittbach an die Kirche zu Isen gegen ein Lehen zu.
Datierung: 870 12 09
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ISANOLDI AC SASIN UXORIS SUAE FILIORUMQUE SUORUM AMALIS ET PERNHARII.

In dei nomine Notum sit cunctis Christiane religionis cultoribus, quia Isanolt et uxor sua Sahsin ac filii sui Amal et Pernharius venientes ad Isanam ad Annonem venerabilem episcopum humiliter deprecantes rés proprietatis suae stabilire cogitantes partem hereditatis tradere sicut et fecerunt. Tradiderunt in altare sancti Zenonis ubi sancta Juliana corpore requiescit hobam I ad Mitapah Et econtra conplacitaverunt in beneficium ad Chreinaccrun et ut quisquis horum alterius superstis existeret, ambas rês habeat usque ad finem suum Isti sunt testes Meginhart. Uualdpreht. Perhtrih. Keruuas. Rihhilo. Paldmunt. Actum ad Isana V. id. Dec anno incarnationis domini DCCCLXX. indictione III.