Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 900

Die Matrone Suuanahild übergibt gegen ein Lehen zu Baumkirchen ihren Besitz zu Moosach.
Datierung: 870

TRADITIO SVVANAHILDAE VIDUAE.

Ad notitiam cunctorum fidelium perveniat in provincia Baiuuuariorum consistentium quod quaedam matrona Christi Suuanahilda de rebus suis cum venerabili Annoni episcopo conplacitare desiderans tradidit in altare sanctae Mariae Frigisingicae habitationis ubi sanctus Corbinianus corpore requiescit quicquid ad Mosahun proprietatis visa fuit habere terris pratis aquis aquarumve decursibus et omnibus ad hunc locum pertinentibus ác mancipiis istis subscriptis quorum nomina Ellanperht, Anno, Ratmar, Irminhart, Reidker, Ternamar, Amalrih, Mathtuni, Ringolf, Adalfrit, Alphilt, Engildiu, Emhilt, Liutsuuind, Pegirin, Liutuuar, Engildiu, Adalgund, Zeizlind, Uueroltsuuind, Engilsuuind Et econtra conplacitavit in beneficium ad Pouminunchirihum usque ad vitam suam, postea vero ad domum dei utrumque consistere