Bischof Anno und der Edle Uuolfhart vertauschen Unfreie.
Datierung: 864-875
a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ellesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uuolfhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro servum I nomine Uodalhart una cum consensu totius familiae suae etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in recompensatione illius servi dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum servos II quorum nomina Reginperht et Liutperht.
Unde—possideat aevis temporibus (=748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.)