Kegio übergibt geschenkten Besitz am Gsiessbach gegen Entschädigung nach Innichen.
Datierung: 861
Ausstellungsort: St. Georgen
Notum sit cunctis in Baioarica provincia constitutis, quod quidam vir nomine Kegió tradidit ad casam sancti Candidi in capsam sancte Marie in loco qui prope illum rivolum iacet cui vocabulum est Tesito totum et integrum quicquid ei dominus eius nomine Katto condonavit in hereditatem pro se et pro suo seniore Et conplacitavit de oratione ab episcopo Annone inter missas et psalteria trecentas et insuper accepit pecuniam trecentos solidos ab episcopo in mancipiis iumentis sive vestimentis atque alia pecunia ut deinceps ipsa traditio aevis temporibus fixa et inconvulsa permaneat et ut nullus ei deinceps contradicere queat domui sancte Mariae Nomina testium in libro traditionum habentur Actum est in publico placito prope ecclesiam sancti Georii anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCLXI.