Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 879

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Job gegen einen Hof zu Zürnhausen zwei Tagwerk zu Gütlsdorf.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE JOB.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Frigisigensis aecclesiae episcopum Annonem et quendam infantem nobilem nomine Job, ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter commutare deberent quod et fecerunt Dedit itaque Anno episcopus ex ratione praefatae ecclesiae suae una cum consensu et conhiventia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem infantulo ad suum proprium habendum in loco quae dicitur Zurninhusir curtilem I Et econtra in recompensationem huius rei dedit memoratus infans supradicto episcopo ad partem monasterii sui in villa quae dicitur Cundpoldesdorf iornales II. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter fieri rogaverunt per quas deinceps utriusque quod ab altero accepit teneat atque possideat liberam in omnibus habeat potestatem faciendi