Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 873

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Graman gegen Ackerland und Wiesen zu Puchschechen Ackerland und Wiesen zu Angelbrechting.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE GRAMAN.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Graman quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit igitur predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Puohsceho iugera XLIII de pratis carradas XXI una cum consensu et cohibentione fidelium suorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir de mensurata terra iugera L in loco qui dicitur Engilperhtesdorf de pratis carradas XX laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum.

Unde—possideat aevis temporibus. (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).