Der Edle Uualararn übergibt seinen Besitz zu Perlach.
Datierung: 860 07 11
Notum sit quam plurimis istius provintiae nobilibus veracisque viris qualiter quidam vir nobilis nomine Uualararn propriam hereditatem suam tradidit in capsam sanctae Mariae in loco quod dicitur Peraloh totum ex integro quicquid eodem die in ipso loco habere videbatur, nihil pretermittens nisi tantum de terra arabili iugera VI et curtiferam unam Statimque vestivit traditione peracta ea vero ratione, quod filii sui aliquantulum servitutis indulgentiae aput pio pontifici Annoni habuissent, quia de parte matris ad servitutem redii potuissent Nomina testium Ratolt castaldius. Otachar. Árn. Hadaperht. Uuolfperht. Kisalfrid. Uuasagrim. Hludolf. Elis. Ellan. Ekkihart. Uuolfolt. Hrodolt. Hungis. Adalbert Actum V. id. iulii nemini contradicente.