Tato übergibt an das Kloster zu Arnzell Besitz zu Güntersdorf.
Datierung: 860
Notum sit cunctis in provincia Baiuuuariorum constitutes nobilibus veracisque viris, qualiter quidam vir nobilis nomine Tato tradidit propriam hereditatem suam ad Sconinperc monasterium sancti Viti ubi pretiosi martires Christi Cornelius et Cyprianus corpore quiescunt in loco qui dicitur Cundharesdorf totum et integrum domum cum Curte terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus et mancipia V quorum nomina Cundpald, Uodalmunt, Kerpato, Uualdperht, Otpirc nihilque pretermittens quod in eodem loco eo die habere videbatur quod non totum tradidisset nisi curtiferum I et iugera IIII et tertiam partem pecorum Et exinde conplacitavit, ut ille ipse et uxor eius nomine Deotlind eam traditionem in beneficium haberent etiam et hoc quod de domo dei acceptum habuisset quisquis alterius superstis extitisset usque in finem vitae illorum Isti sunt testes Anno. Hrodrih. Anthelm. Erkanperht. Liutker. Epaho. Uuichart. Anthad. Adalperht. Reginker. Hitto. Egilolf. Ruodperht. Undeo. Uuolfolt. Eparuni. Cundhart. Isanperht.