Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 839

Bischof Anno und die Edle Deotpirc vertauschen ie drei Unfreie.
Datierung: 859-875

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET DEOTPIRGE.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem feminam nomine Deotpirc quandam commutationem mancipiorum facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili feminae cum advocato suo Heimperhto quaedam mancipia in proprietatem habendum quorum nomina sunt Liutpurc, Isangart, Lantheri Econtra in reconpensatione illorum mancipiorum dedit prefata mulier alia mancipia quorum nomina sunt Reginheri, Uuillidrud, Deotheid.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).