Bischof Anno tauscht von dem Edlen Petto gegen Ackerland, Wiesen und Wald zu Percha Liegenschaften zu Berg (am Würmsee).
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Pettonem quandam commutationem tacere sicat et fecerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus eidem nobili viro in loco qui dicitur Perchah iugera XXXVII de pratis carradas XXV de silva iugera XIIII cum consensu totius familiae suae etiam et per licentiam gloriosi regis Hludouuici Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit isdem predictus nobilis vir prenominato episcopo in loco nuncupato ad Perge agros XXXV de pratis carradas XXVIII de silva iugera XII et locum molinae I ad completionem duorum episcopi iugerorum quae superfuerant de predicta silva. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus).