Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 834

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Rantolf gegen 13 Morgen zu Tandem 16 andere ebenda.
Datierung: 859-875 08 04
Ausstellungsort: Tandern

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE RANTOLF.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rantolf quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus et advocatus eius nomine Hruadperht predicto viro una cum coniventia canonicorum et laicorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis de rebus prefatae ecclesiae in propriaetatem habendum de terra arabili iugera XIII in termino quod dicitur Tannaromarcha Et econtra acceperunt in reconpensationem harum rerum de eodem viro ad partem eadem ecclesiae habendum in supradicto loco iugera XVI.

Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas fieri inter se rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Actum est in eodem loco in II. non. aug