Bischof Anno tauscht von dem Edlen Uadalperht gegen ¼ Morgen zu Mintraching ¾ Morgen ebenda.
Datierung: 859-875
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum Frigisingensis ecclesiae necnon et quendam liberum virum nomine Uadalperht quandam commutationem sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione praetitulatae ecclesiae una cum sensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis in loco qui dicitur Munirihhinga quartam partem unius iugeris Et econtra in reconpensatione harum dedit prefatus liber vir ex parte proprietatis ad monasterium in eodem campo triplicem partem. Undo et duas commutationes inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod accepit ab altero teneat atque possideat aevis temporibus