Bischof Anno tauscht von dem Edlen Uualtfrid gegen Liegenschaften zu Sickenhausen solche zu Ober(Unter)menzing.
Datierung: 859-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uualtfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Sickereshusun domum curtem pomerium de terra arabili iugera CXXVIII de silva iugera XXXVIII de pratis iugera XIIIl una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit idem nobilis vir prefato episcopo partem proprietatis suae ad ecclesiam habendum in loco qui dicitur Menzinga domum horreum curtem de terra arabili iugera CCXL de pratis iugera CL de silva iugera XII.
Unde —possideat aevis temporibus (=748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).