Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 774

Bischof Anno und der Edle Riholf vertauschen Unfreie.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET RIHOLFI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum et quendam nobilem virum nomine Riholf quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro ad proprietatem habendum mancipium I nomine Hartfolc Econtra ille in reconpensatione huius mancipii dedit prefato episcopo alia II quorum nomina sunt Reginheri, Regingund. Unde—possideat so aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat so aevis temporibus).