Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 765

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Arbo gegen einen Acker (Hof) zu Thulbach einen anderen (Hof und Acker) ebenda.
Datierung: 856-860
Ausstellungsort: (Perlach)

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM
VIRUM NOMINE ARBO.

b)

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Arbo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum eidem nobili viro curtiferum I Econtra vero in reconpensationem eiusdem rei tradidit isdem vir partem suae hereditatis, hoc est curtiferum I et agrum I domno Annoni episcopo et advocato suo Hiltiprando ad ecclesiam sanctae Mariae ad habendum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut—aevis temporibus (= 748) ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus). Haec commutatio est in villa quae dicitur Peraloh in dei nomine acta.