Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 758

Bischof Anno tauscht von den Edlen Reginpato und Alponinus gegen Liegenschaften zu Delnhausen und Glonn die villa Lengfeld, Liegenschaften und Gerechtsame zu Teugn.
Datierung: 856 03 31

COMMUTATIONES INTER VENERABILEM ANNONEM EPISCOPUM ET QUOSDAM NOBILES VIROS REGINPATONEM ET ALBUNINUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Frigisigensis ecclesiae Annonem episcopum necnon et quosdam nobiles viros nomine Reginpatonem et filium eius Alponinum, ut aliquas rês pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex ratione prefatae ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis in proprium habendum in villa quae dicitur Telinhusir hoc totum et integrum cum omnibus pertinentibus, hoc est curtem cum ecclesia et domum cum aliis aedificiis et in alio loco qui dicitur Glana curtem cum domo inter utrumque de terra arabili hobas VII de silva iugera XIII de pratis carradas LXXX mancipia III molam I vias pervias aquas aquarumve decursus exitus et reditus cum omni vestitura tali sicut ad ipsam sedem sanctam pertinere dinoscitur Econtra in recompensatione harum rerum dederunt memorati Reginpato et filius eius Alpuni ex suo proprio supradicto episcopo ad partem monasterii sui villam quae dicitur Lenginueld quam veteres Alpunessteti nominaverunt et in alio loco ad Tigingun curtem cum ecclesia et domum cum aliis aedificiis colonicas VII de terra arabili de silva hobas IIII de pratis carradas XXXIIII mancipia III molendinam I, quia quod illis superest in pratis nobis redundat in silvis, portum in Danubio, navigationem, in silvis exstirpationem vias pervias aquas aquarumve decursus exitus et reditus omnia in omnibus sicut ad eandem villam pertinere dinoscitur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps utrique quod alterutris acceperunt teneant atque possideant et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare volueriut liberam in omnibus habeant potestatem faciendi sicut velint nullo contradicente, sed presens commutatio omni tempore firma permaneat Actum ad Frigisingas II. kal. april anno incarnationis domini DCCCLVI. indictione IIII. feliciter in domino.