Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 741

Der Edle Pilgrim macht eine Schenkung zu Schlipps.
Datierung: Nach 853 11

T(RADITIO) SLIPFES.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis in episcopio sancte Mariae manentibus, qualiter quidam nobilis nomine Pilgrim pro remedio animaesue quandam traditionem fecit ad Slipfes, quod a nobilibus viris conparavit, hoc est molina I colonicas III cum curtiferis pratis silvis aquarumve decursibus et cum omnibus ipso in loco ad Slipfes ad se pertinentibus; hoc totum et integrum in manus Ratoldi comitis et Kepolfi comitis dabat ipsam traditionem peragere in altare sanctae Marie ad Frisingam ea ratione, ut coniux eius Alta ipsam traditionem haberet usque ad finem vitae suae, si nubere voluisset aut nolluisset; sed tamen ipsam traditionem haberet post obitum vero ipsius nullus contradicere valeat domui sanctae Mariae ad Frisingam Ipse vero Ratolt comes et Kepolf cum funere corporis sui venerunt ad Frisingas supradictis verbis ipsam traditionem perfecerunt Nomina testium in libro traditionum habentur