Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 733

Bischof Erchanbert tauscht von dem Laien Hitto gegen 126 Morgen zu Assenhausen ebensoviel zu Rettenbach.
Datierung: 852 08 22
Ausstellungsort: Hilgertshausen

COMMUTATIO INTER ERKANBERTUM EPISCOPUM ET HITTONEM LAICUM.

In dei nomine Cunctis Baiuuuariorum ad notitiam deducatur nobilibus, quod unusquisque qui mercedis augmentum desiderat ita suo provectu utilis apparere debet, quomodo divina sonant eloquia quae iubent inpendi secundum caritatem omnia in omnibus Unde divina suadente gratia placuit episcopo Erkanberto Frigisingae sedis cum quodam laico nomine Hitto pro communi utilitate et compendio quandam cambionem agere sicut et fecit illorum Dedit itaque prefatus episcopus partem ecclesiae suae Frigisingae in loco nuncupato Ásinhusum cum consensu et conhibentia canonicorum sive monachorum inter prata et terram arabilem silvasque subiacentes iugera CXXVI ut habeat possideat faciat inde quod eligat emissae ullius personae precepto mutetur quod regali licentia est confirmatum Econtra domnus sacerdos suscepit á nobile viro Hittone partem hereditatis suae in loco qui dicitur Rotinpah quicquid habere visus est totum et integrum quod est equalis mensura sibi ; nihil illic retinuit, sed omnia ad domum sanctae Mariae convertit. Ad istam tamen commutationem Tato filius Hittonis inmisit manum, ut firmior hereditaria potestas stabilita permaneret. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter fieri iusserunt, ut unusquisque quod ab altero accepit teneat utatur ac in suam utilitatem vertat nullus umquam successorum vel coheredum illorum hoc frangere valeat sed presens commutatio aevis temporibus firma et inconvulsa permaneat Istius cambionis ex parte episcopi advocatus Eparharius fuit usque ad terminum placiti. Isti sunt testes Rohinc. Heimperht. Job. Odolt. Uualtfrid. Alius Odolt. Cundpald. Éio. Gaganhart. Uodalger. Actum ad Helidkereshuson XI. kal. sep anno incarnationis domini DCCCLII. indictione XIII. anno Hluduuuici regis in orientali Francia XVII. Arnordus indignus diaconus hanc cambionem iussus a domno Erkanperto episcopo recognovi feliciter in domino Amen.