Bischof Erchanbert tauscht von dem Edlen Uuolfolt gegen Besitz zu Arget solchen zu Nörting und „Ûotilineigan“ ein.
Datierung: 851 04 28
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Erkanbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam hominem nobilem Uuolfoltum, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter sê commutare deberent Dedit itaque predictus episcopus ex ratione ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum sive monachorum aliorumque fidelium in ipsa eclesia degentium eidem homini ad proprietatem habendam in loco qui dicitur Aragartin tantum quantum ipse reconpensavit Econtra in recompensatione harum rerum dedit memoratus Uuolfolt ex sua proprietate supradicto episcopo in loco qui dicitur Oparun-Nertinga et alio vocabulo Ûotilineigan totum et integrum cum omnibus ad haec pertinentibus curtem cum domo terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus, nihil praetermittens quod non totum tradidisset. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter sé fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid ob commoditatem sui inde facere voluerit liberam in omnibus faciendi habeat potestatem Si quis autem quod absit hoc frangere voluerit, sua repetitio nullum optineat effectum sed presens commutatio omni tempore firma permaneat Isti sunt testes Emheri. Piligrim. Eparheri. Kakanhart. Tozi. Reginfrid. Reginperht. Actum est ad Frigisingas IIII. kal. mai anno incarnationis dei DCCCLI. indictione XIII. anno Hludouuici regis XVIII. feliciter. Amen.