Der Edle Hruodperht übergibt seinen Besitz zu Rupertsdorf.
Datierung: 850 04 24
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Placuit atque convenit quidam nobilem virum nomine Hruodperht traditionem quandam facere sicut et fecit Tradidit namque ad sanctam Mariam propriam hereditatem suam in loco qui dicitur Hruodperthesdorf quicquid ibidem habere visus est curtem cum domo terras prata silvas pascuas aquas aquarumvsae decursus totum et integrum sicut supradiximus ad sanctam Mariam tradidit, ut inmutabiliter evis temporibus ita permaneat Isti sunt testes per aures tracti Adaluni. Sigiuuart. Uodalscalh. Liutperht. Hruodperht. Odolt. Meginfrid. Reginperht. Cotahelm. Erchanperht. Anthelm. Hucco. Spulit. Rihheri. Liutolt. Uuadker. Cozperht. Actum est ad Frigisingas VIII. kal. mai anno incarnationis domini DCCCL. indictione IIII. anno Hluduuuicis regis XV. feliciter. Amen.