Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 716

Die Edle Reginhilt übergibt ihren Besitz zu Oberhummel
Datierung: Um 849

Notum sit quam plurimis istius provintie nobilibus veracisque quod quidam nobilis femina nomine Reginhilt tradidit propriam hereditatem suam in loco qui dicitur ad Humplum. Quicquid proprietatis ibidem habuit statim vestivit atque dimisit et in beneficium accepit censum wadiavit annuatim statimque persolvit denarium I Ob recordationem traditionis isti sunt testes Sigapald. Rupo. Cozolt. Adalfrid. Richuni. Adalolt. Adolt. Oato. Uuillihad. Otrihc. Liutperht. Cunduni. Lantrih. Erpho.