Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 712

Crimolf übergibt seinen Besitz zu Harthausen.
Datierung: 849

TRADITIO CRIMOLFI AD HARHUSON.

Notitia cunctorum fidelium quia quidam vir nomine Crimolf ad Hardhuson tradidit ad domum sanctae Mariae pro remedio anime suae iugeres XVII de pratis carradas XII Isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt Kepahohc. Uuicperht. Oadalscalhc. Cundperht. Scrot. Otperht. Kartheri. Poapo. Chuniperht. Meginfrid. Ermperht. Hruodperht. Talem adquisitionem sicut ille habuit tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Actum est hoc anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. indictione VII.