Der Priester Alpheri erneuert eine Schenkung.
Datierung: 848 01 07
Ausstellungsort: Ismanning
Notitia, qualiter quidam presbiter nomine Alpheri suam traditionem quam fecerat ad domum sanctae Mariae renovavit, hoc est, ut nihil pretermisit quod non totum tradidit sine tribus mancipiis curtem cum domo curtiferumque similiter et terras aratorias Mancipiorum nomina sunt ista: Hringolf, Hrodlind, Heilpurc Isti sunt testimoniales audientes Herilant comes. Sigimot. Tozzi. Immino. Fritilo. Ellanperht. Cundmunt. Teito. Eginolf. Reginperht. Adalleoz. Eccolf. Atto. Ripald. Paapo. Actum est ad Isamanningun coram multis nobilibus VII. id. ian indictione VII. anno incarnationis domini DCCCXLVIII. anno regni Hludouuici XIIII. Misereatur Frouuimundo quisque legat titulum