Die Edlen Hadaperht und Diakon Hahmunt übergeben ihren Besitz zu Rastorf gegen Rückgabe als Lehen an das Kloster zu Freising.
Datierung: 847 09 18
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Placuit atque convenit venerabiles viros pro mercedis suae augmento traditionem quandam rerum suarum partem ad cenobium quod dicitur Frigisinga peragere quod et ita fecere Tradiderunt scilicet Hadaperht et Hahmunt diaconus quicquid provisuri sunt in illo loco qui dicitur Hrosdorf habende proprietatis totum et integrum deo et sancto Corbiniano. Econtra recipientes in beneficiolum talem et omnimodis aequalem rém eo tenore, quousque utrorumque vita comes existeret, pro possibilitatum qualitate usitandum et deo decernente quod nullius personae intellectu credulitatis incertum est illa termini die perveniente vel istius nubis umbra sequentibus supremis temporibus vitam deponere: curtem cum domo terras cultas et incultas aquas aquarumve decursus mancipia V quorum nomina sunt Sindker, Heidanrih, Uuolfni, Rihcmot, Zeizfrid ut nullus propinquus vel coheredum suorum consanguineus illam traditionem infringere audeat sed praesens traditio solito more firma permaneat Isti sunt testes vere certitudinis accesi Amato. Jacob. Liutolt. Uuolfperht. Reginperht. Odolt. Choanrat. Keruuant. Reginfrid. Arpeo. Cozperht. Droant. Actum est hoc ad Frigisingas XIIII. kal. octob anno incarnationis domini DCCCXLVII. indictione VII. anno regnantis Hludouuici regis Christo propitio XIIII.