Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 680

Der Edle Adalker übergibt Liegenschaften und Unfreie zu Ober(Nieder)audorf.
Datierung: 846 05 23
Ausstellungsort: Freising

b)

Notitia de traditione quod tradidit Adalker et Alpuni filius eius ad Frigisingas quicquid habuerunt ad Urdorf, hoc est domum cum curte mancipia X: Imidanhc, Meginperht, Ratunc, Uuolfdregi, Meginheri, Adaluuihc, Uuintarhilt, Mimidrud, Ratheid, Tetta, CX iornales de pratis C carradas silva et marca sufficienter et molina I fuisset sacerdotali gradu, ut presbiter fieret, tunc habuisset talem ecclesiasticam rem post obitum Erchanbaldi presbiteri qualem ipse Erchanbald modo presenti tempore tenet, utrique ipse Adalker vel filius suus Alpuni ipsam ecclesiasticam rém tenerent usque ad vitam suam Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCLXVI. indictione VIIII. in X. kal. iun Isti sunt testes per aures tracti Uolmót. Fritilo. Hrûdperht. Immino. Nothart. Tato. Reginperht. Arfrid. Sigihart. Meginperht. Reginhoh. Uuillihelm. Alius Uuillihelm. Et ego Cozroh indignus presbiter hec videns et audiens scribsi et subscribsi iussione Erchanberti episcopi