Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 678

Der Edle Hunrat übergibt gegen ein Lehen zu Holzen Unfreie und erworbenen Besitz zu Marzling.
Datierung: 846 04 04
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ERCHANMANI PRESBITERI ET HUNRATILAICI.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus in Noricana provincia commorantibus qualiter quidam nobilis vir nomine Hunrat tradidit ad Frigisingas mancipia III quorum nomina Oadalpald, Ellanpirc, Muotcund sive in loco dicto omnem adquisitionem quam habuit ad Marcilingas propriae pecuniae comparatum, hanc totam et ad integram firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Et econtra in beneficium accepit ecclesiasticam rém in loco qui dicitur ad Holze inter fluviis Isaurie et Filusa, ut ipsam ecclesiasticam rém usu fructuario habuisset usque ad finem vite eius in hac fragili vita degentis; post istiusque vero decessu de hac vita cum omni emelioratione redeat ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLVI. in II. non. aprilis ad Frigisingas Et isti sunt testes per aures tracti Ratolt cornes. Adaluni. Reginperht. Petto. Tozzi. Liutperht. Immino. Liutolt. Alprih. Emheri. Arfrid. Nuoto. Uuolfperht. Hunperht. Kartheri. Engilpald. Et ego Cozroh indignus presbiter iussione Erchanberti episcopi scribsi et subscribsi