Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 674

Heilrat lässt ihrem Enkel Hitto für den Fall des Eintritts in den priesterlichen Stand ihren mütterlichen Besitz (zu Hagertshausen) als Lehen zusprechen.
Datierung: 845
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO HITTONIS EPISCOPI ET SORORIS SUAE COTESDIUUAE SEU FILIAE EIUS HEILRATE ET CONPLACITATIO CUM ERCHANBERTO EPISCOPO PRO HITTONE CLERICO QUOMODO SE ORDO RATIONIS CONTINET PRO ILLO.

Felici migratione defunctis Hittone episcopo et sororis suae Cotesdiu aliisque cognatis eorum honorifice in ipsam sedem Frigisingensis ecclesiae ordinatus est Erchanbertus episcopus qui hoc magne pietatis debito promeruit cathedram episcopalem possidere. Proficiente enim progenie eorum Heilrat ancilla dei filia sororis Hittonis episcopi Cotesdiuuue superstis esse videbatur generansque ex se filias filiosque filiarum suarum meruitque dispensante domino in filia sua nomine Perhta a marito ipsius Uuillihelmo procreari filium. Ipsa iam dicta Heilrat avunculi sui amore accensa Hittonis episcopi et vocavit eum Hittonem illoque crescente adeo, ut clericatus tonsuram accepit et consentit et professus est. Difficile enim nutrito illo et edocato congregata familia sanctae Mariae et coadunata ad Frigisingam et fidelibus fratribus inter quibus et ipse Hitto supradictus litteralibus artibus est imbutus advenit Heilrat cum filiabus et aliis fidelibus suis suffragante et adiuvante supplicanteque cunctae familiae sanctae Mariae ammonuit venerabilem Erchanbertum episcopum recolere clementiam dei patris omnipotentis et supradictorum verborum sicut ipsa et mater eius Cotesdiu cum Hittone episcopo complacitarent. Et elegerunt Hittonem clericum, si in sacerdotali ministerio et in clericatus officio quietus permansisset, post obitum Heilrate ipsam rem possedisset. Ipse vero benignissimus pontifex Erchanbertus hoc caute consederans ex intimo cordis affectu commotus ita fieri permisit ea ratione, si iam dictus Hitto cunctorum supplicatione fidelium suorum in clericatus officio proficeret et ad sacerdotalem gradum pervenisset, et hoc conservasset erga domum sanctae Mariae et rectores ipsius; sin aliud si deviasset et aberrasset, nullum agrum de ipsa habere debere, sed cum omni integritate pro remedio a supradictarum animarum redeat ad domum sanctae Mariae et ut Heilratu vivente in ipsa nullam iniuriam vel contrarietatem facere presumpsisset. Et isti sunt testes qui hoc supradictis verbis peractum et confirmatum viderunt: Uuillihelm. Uuichelm. Reginperht. Otperht. Joseph. Situli. Ishart. Helmperht. Cotehelm. Hucco. Reginhoh. Anthelm. Erchanperht. Hartperht. Eapo. Arpeo. Drudolt. Folmot. Jacob. Amuto. Jacob. Eginolf. Fridaperht. Kepahoh. Ekkiheri. Ermperht. Kerrih. Altrih. Arfrid. Uuolfperht. Machelm. Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLV. inclictione VIII. Ego igitur indignus presbiter Cozroh iussione Erchanberti haec videns et audiens scripsi et subscripsi.